Catholic Hymn: Pange Lingua Gloriosi

1.
Pange lingua gloriosi
Corpris mysterium,
Sanguinis-que pretiosi,
Quem in mundi pretium
Fructus ventris generosi
Rex effudit gentium.

2.
Nobis datus, nobis natus
Ex intacta Virgine,
Et in mundo conversatus,
Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine.

3.
In supremae nocte coenae
Recumbens cum fratribus
Observata lege pleneCibis in
legalibus,
Cibum turbae duodenae
Se dat suis manibus.

4.
Verbum caro, panem verum
Verbo carnem efficit:
Fitque Sanguis Christemerum,
Et si sensus deficit,
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.

5.
Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui.
Et antiquum documentum Novo
cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

6.
Genitori, Genitoque,
Laus et jubilatio;
Salus, honor, virtus quoque,
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque,Compar sit
laudatio.
Amen.

Catholic Hymn: Pange Lingua Gloriosi

Similar Posts