Catholic Hymn: Ave Maria Stella

1.
Ave maris stella,
Dei Mater alma,
atque semper Virgo,
felix caeli porta.

2.
Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
funda nos in pace,
mutans Hevae nomen.

3.
Solve vincula reis,
profer lumen caecis
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.

4.
Monstra te esse matrem:
sumat per te preces,
qui pro nobis natus,
tulit esse tuus.

5.
Virgo singularis,
inter omnes mites,
nos culpis solutos,
mites fac et castos.

6.
Vitam praesta puram,
iter para tutum:
ut videntes Iesum
semper collaetemur.

7.
Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
tribus honor unus. Amen.

Catholic Hymn: Ave Maria Stella

Similar Posts